- MEMMIUS
- MEMMIUScivis Romanus ambitûs postulatus a Q. Curtio. Cicer. ad Quintum fratrem l. 3. Hic Largio rivali brachium aliquando mordicus arripuit: unde Proverb. Lacerat lacertum Largii mordax Memmius. Porro Memmiam gentem plebeiam fuisse, declarant Tribunatus plebis a Memmiis gesti. Verumtamen si nobilitas antiquitate penditur, nobilissima est: A Mnestheo enim troiano oriundam esse traditum est, idque testatur Virgil. Aen. l. 5. v. 117.Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi.Itaque non immerito Lucretius l. 1. v. 43. C. Memmium Gemellum Lucii filium, ad quem suos libros misit, claram Memmii propaginem dixit. Hic Memmius Gemellus est, ad quem scriptae sunt epistolae aliquot a M. Tullio l. 13. Epistolarum, qui cum praefecturam Bithyniae non dextre satis administrasset, apud Iul. Caes. delatus et absolutus: postmodum vero, cum idem munus denuo obiisset, in exilium pulsus est. Orator et Poeta, sed severior paulo. Cicer. in Bruto. A. Gellius l. 19. c. 9. Ovid. Trist. l. 2.Quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quemNomen adest rebus, nominibusque pudor?VideLambin. praefat. ad Lucret.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.